Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.18
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII. Nec incredibile hoc cognoscitur, cum in ipso saeculo sic constringi plurima cognoscimus; cum mare transeuntibus Judaeis virga percussum, violenter quidem mare dividitur; undas vero ventus, spiritus mundialis, constrinxit, ut Scriptura demonstrat, quae sic dicit: Extendit Moyses manum super mare: et induxit Dominus mare in venio austro valido tota nocte: et fecit mare siccum; non utique evacuatum aqua sed constrictum. Dicit enim: et divisa est aqua; et intraverunt filii Israel per medium mare persiccum; et aqua illi murus erat dextra atque sinistra. Ita constrictum docetur quod per austrum effectum est. Nec non et propheta psalmographus David de hoc ipso signo interpretando ait: disrupit mare, et trajecit eos; statuit aquas sicut utrem. Ac siquis per infirmitatem animi sui, duritiam cordis sibi parando, probamentis istis non credit, vim ventorum inspiciat, et auras mundiales hoc ipsum operantes intelligat, quae pluvias decurrentes in stili cidiis ita constringunt, ut in ipsis lapsibus glacientur. Quid oportet enumerare caetera quae ex uvido constituta, supradicta vi assolidantur? Nec diu morari necesse est, cum plus adsertionibus nostris rerum clament effecta, quae cum Deo instituente eveniunt in natura, quanto magis in adventu suo tam necessario, in conformationem adsumendi corporis per spiritum sanctum stringi potuit corpus virginis, de quo fluere sperabatur?