Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.19
Unproofread scanNot analysed yet
XIX. Quod quidem (1) aliquibus immundum esse videtur, recte autem inspicientibus ita mundum probatur. Ante corporis fluxum pars adhuc corporis constituta, totoque commixta atque concreta, nomen immundi non recipit cum vivit. At cum (2) defluxerit, et ex illo mortuum effectum fuerit, tunc immundum et mortuum; quod jam alienum est a natura, neque vivificari potest: quod dum in natura est, concretum et coagulatum generat, non immundum. Ita nec immundum illud fuisse, veritas invenit. Quod si et immundum dicentes patiamur, nec sic tamen contaminari sanctitatem ab immundo potuisse declaratur: cum solem, quem creaturam ejus negare non possumus, sic immunda sordium, seminas paludium, putredines coeni, astringere videamus, ut cum vim suam per radios super haec emittat, non tamen pol luatur. Quod si in his sordibus non polluitur crea– tura, multo minus (3) in vivo (4) sancto, quia (5) corpore divinitas ipsa non polluitur.