Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Ipsa creatura aliquem fabricatorem sui enuntiat: nec enim ipsa, sibi generando, se rursus absumit; cum aliud sit propositum faciendi, aliud absumendi: et si rerum natura a se totum semper proferebat, totum quoque conservasset; maxime cum aeternam naturam dantes et sine initio, aeternam quoque illi virtutem dare cogantur: quae virtus cum in his quae generat invenitur, et ea quae generantur aeterna, et sine initio esse neccsse est: quod quotidiana rerum natio falsum esse comprobat. Et si dicatur semper esse res ipsas, ideo quia sihi invicem succedunt; tamen in singulis definitio nationis et resolutionis ostendit, singulis quoque in hoc vitio coartatis, per ipsam singularitatem omnibus vitium coaptari (2). Ita omnia nec sine definitione esse possunt, quae facta sunt: incipiunt enim et consummantur, crescunt et decrescunt. Ex quibus omnibus invenitur aliquis, qui vim infert naturae, ut semper id ipsum vitium patiatur.