Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Cognito itaque de rationibus ipsis physicis, quibus etiam sensus humanus semper confitebatur; nunc ad eos respondendum est, qui talem conditorem ponunt ita indigentem, ut non de suo fabricaret, sed alienum usurpando; ui non tantum indigens sed etiam injustus inveniatur. Quid enim illi cum aliena materie, si suam potuit habere? Ita coacti videntur confiteri Deum; non tamen intelligere Dei virtutem, neque mirari eum, qui tamquam homo ex materie propositu fabricaret. In tantum dignitatem ejus, ut putant, deponunt, ut ipsi materiam aequalem Deo per nativitatem efficiant, quae vim patiatur ab eo et factat. Patitur enim, quando generat; facit, quando dissolvit; et uterque in irritum ducuntur. Deinde ub his postulandum est, si nativitatis suae uterque proprietatem conservant? Nam (1) si vincitur Deos, suam propriam in nativitate virtutem perdidit. Rursus materia si a Deo reformatur, nativitatis formam amisit. Postea cum coepto opere id egit quod numquam (2), ita ut coacta a fabricatore generet; ad tempus virtutem aliquam accepit ab eo in proferendo. Quod si accepit quod non habuit, jam aeternitatis potentia excluditur per virtutem quam accepit. Propter quod rogo unde probatur innata quae in forma nativitatis suae non permansit? Nec in virtute nec in eadem potest esse substantia, quae mutatur virtute, c…lore, forma, qualitate, viribus omnibus: innata esse non potest, quae tot vitiis et necessitatibus succumbit. Quae cum est et probatur non innata, reliquum est ut, id quod est, nata factaque cognoscatur.