Latin
De Physicis Incipit Liber
Victorinus, Marius, De Physicis Liber 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Quam quidem nec plurimi dii, sed unus fecisse dinoscitur. Non enim propter diversitatem rerum aut virtutum plurimos esse ratio permittit deos; cum in una terra diversa genera herbarum, frugum, arborum, gignuntur diversis corporibus procreata, diversis coloribus ornata, diversis virtutibus roborata. Nempe et anima nostra cum una sit, diversas artium machinationes, disciplinarum doctrinas, formas institutorum, numerum mensurarum, sonorum elatione-, rerum effectus, cogitationes, judicia rationum, constituit. Quod si in tam minimis rebus nui substantiae (3) tot rerum effectus conceditur; quanto magis illa divin tas harum ipsarum rerum genitrix (4) una esse cognoscitur, quaodo tantae majestati diversitas rerum neque vim inferre, nec auferre potestatem potuerit? Deinde interrogandum quibus generibus plurimos indu cunt deos utrum ne omnium omnes creatores, an (5) singularum rerum? Conditores omnium esse non possunt quia sufficit unus, ut dictum est. Quod si plurimi dii hoc agere existimentur, omnis (6) inferre necesse est singulis rebus quod donant. Unde imperfectum est quod ab uno infertur; deestque materiae caeterorum illatio, quia non sufficit id quod accepit ab uno. Et jam materia melior, quae omnium virtutes sola in se susceperit.