Latin
Hymn 1
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Adesto, lumen verum, pater omnipotens Deus. Adesto, lumen luminis, mysterium et virtus Dei. Adesto, sancte Spiritus, patris et filii copula. Tu cum quiescis pater es, cum procedis, filius. In unum qui cuncta nectis, tu es Spiritus sanctus. Unum primum, unum a se ortum, unum ante unum [Deus. Praecedis omne quantum, nullis notus terminis. Nihil in te quantum, quia neque quantum ex te est. Namque ex te natum unum gignit magis, quam tenet [quantum. Hinc immensus pater est: mensus atque Immensus [filius.