Latin
Hymn 1
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Cunctis qui οντος semen est, vera virtus seminis.
In quo, atque quo gignuntur cuncta, virtus quae fundit
[Dei.
Namque Christus in quiete motus est, summus Deus.
Atque ipse motus sapientia est, et virtus Dei.
Nullo a substantia distans: quia quod motus.
Ex Deo dictus Deus, natus autem: quia motus est;
Omnis enim motus nutus est, unumque cum sit
[Deus.
Hic λόγος si Christus est, et si λόγος vita est genitus,
Λόγος a patre est: est enim vivus Deus, in quo cum
Substantia Deus sit, Deusque sit vita substantia.
Genitus autem filius vita est, una est substantia.
Λόγος Deus, indiscretus ergo semper, semper et alter
Simul missus, mittenti par, et fons tamen manans,
[semper
Omnes ergo unum spiritum, omnes imum lumen.
Hinc singulis vera, hinc tribus una substantia est.
Progressa a patre lilio, et regressa a spiritu,
Quia tres existuul singuli, et tres in uno singuli.
Haec est beata Trinitas, haec beata unitas