Latin
Hymn 1
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 1.3
Unproofread scanNot analysed yet
Unum autem et tu pater es, unumque genuit filius. Quod multa vel cuncta sunt, hoc unum est quod [genuit filius. Rursusque in semen redeunt genita quaeqnc ex se- [mine. Operatur ergo cuncta Christus qui omnis est virtus [Dei. Hoc substantia est, quique motus, quia in ipso atque [ipse est. Ac Dei motus, unus et idem Deus existit. Tamen motus ipse esse, ut sibi sit hoc quod ipse mo- [tus est. Sed quia Dei motus est, habet in se motus Deum. Rursusque ipso quia Dei motus est, habet in se mo- [tum Deus. In filio igitur pater est, et in patre est ipse filius. Sunt ergo singuli atque in semel semper, cum sint [singuli. Hinc duobus una virtus, hinc una substantia est. Sed patre dante, quae sibi sit filius substantia est. Esse enim prius est, sic moveri posterum. Non quo tempus illi adsit, sed in divinis ordo virtus [est. Esse nam praecedit motum, re prius, non tempore. Hoc esse dicti in Deo memorant substantiam. Hic autem motus ortus est, nam gignit motus substantiam. Substantiaeque generatio quid aliud quam substantia [est? Ergo motus et patris est, filius ergo eadem substau- [tia est. Hunc λόγον Graeci vocarunt, intus in patre Deum: Caussa qui sit ad parium atque ortus omnium. Nihil namque absque hoc creatum est: per hunc [creata cuncta sunt. Discurrit, spargens vitas, missus ut flumen filius. Hinc substantia unum ambo, fons Deus, fiumen filius. Sed quia in divinis substantia hoc idem quod vita est. Vitaque ipsa est sapientia, ut praecedit esse. Cui inest princeps ac simplex vivere, sic adest. Intelligens sapiensquo semper cum praecedit vivere. Non quo praecedat quidquam alterum, neque quo sit [omnino alterum. Sed quo progressu actum sit ter triplex alterum. Filius, nctusque vita est, qua procedunt et creantur [omnia, Fit idem doctor et magister, idem perfector spiritus. Seminatas saeclis animas irrigans scitis Sophiae. Sophia autem cum sit Christus, idem Christus filius [docet, Profectus Patre Patrem et Christum Spiritus, Hinc patris cuncta Christus: hinc habet Christi [cuncta Christus. Sic Christus meus inter parentem et sese alterum Spiritum implet parentem, dum esse praestat om- [nibus. Atque esse cunctis vita est: et hoc est quod in [Christo factum est. Quid quia jungit ac salvat omnia, ac docet verum [Deum. Christum sequentes, Christo renato sanctus jungit [Spiritus. Ergo Christus omnia, hinc Christus myslerium. Per ipsum cuncta et in ipso cuncta, atque in ipsum [omnia. Cujus altitudo pater est, ipse vero totus. Progressus suo longitudo, et altitudo patris est. Hinc Christus apparens saeclis, ad profundum doctum [idque arcanum. Et intimus intus docendo, Christus occultus factus [spiritus.