Latin
Hymn 3
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 3.10
Unproofread scanNot analysed yet
Publica jam apparensque substantia λόγο; es: et quia publica et apparens, forma autem quia Patris forma es, hinc tibi substantia es. Ergo in te pater est, quin pater substantia est. Eadem autem substantia, neque enim alia ulla substantia. Si ergo λό,ο; apparens forma est, forma substantiaque ipsa; apparens autem forma apparensque substantia notio est: idem tu λόγο; ,et Deus, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas.