Latin
3.11 to 3.16
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 3.11-16
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis notio cognoscentia est, omnis cognoscentia substantia est, cognoscentia que ipsa forma est: es ergo Spiritus sanctus publicata forma, apparensque substantia, sed salvans regeneransque, non manens generansve substantia es: o beata Trinitas. Una igitur Deus, \όγος Spiritusque substantia est, manens in tribus, existensque ter in omnibus tribus. Hoc autem et forma et cognoscentia est, sic triplicatur omnis simplex singularitas: o beata Trinitas. Tu, Deus incognite, tu incomprehensibilis Deus es, sed incogniti atque incomprehensibilis Deus es, quasi quaedam forma sine forma est. Hinc pro ov cum ov diceris magis defectus ac requies. Hinc cessantis cognoscentiae forma est noscentiae: o beata Trinitas. Tu λόγο; forma cum sis, forma patris es: hinc ergo et imago patris es. Et cum forma patris es, est tibi forma et ipsa substantia, et quia forma eadem et substantia est: hinc in te Pater est, et tu in Patre. Item quia forma es, notio ibi est, ergo et substantia tibi nota, ex hoc notus et Pater est. Quippe cum in sinu ejus sis ab eo genitus, verum ergo et tu ov verum, sr. τοΰ όντο; τό όν: Omne autem ov semper in tribus: o beata Trinitas. Tu, Spiritus sancte, connexio es: connexio autem est, quidquid connectit duo, ita ut connectas omnia, primo connectis duo, esque ipsa tertia complexio duorum, atque ipsa complexio nihil distans uno, unum cum facis duo: o beata Trinitas.