Latin
Hymn 3
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Tres ergo unum, et ergo ter, ergo ter tres unum: o beata Trinitas. Hinc Pater summus mittit λόγον, missus creat, et ministrat omnia, portans in salutem nobis carnem simul et sanctam crucem, remeans victor ad Patrem, salvandis nobis esse misit alterum: o beata Trinitas. Semper cum Deo Christus est juxta substantiam: Etenim vita semper est. At quoniam vita, actio autem ut agat incipit, hoc est Christus natus est: ex aeterno autem Deus et Christus agit: ex aeterno igitur Deus Christus natus est: o beata Trinitas.