Latin
Hymn 3
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tu etiam Spiritus sancte, quia salvatio es, definitus es, et quia definitio quod infinitum est retines, et infiniti et definiti pateres: o beata Trinitas. Si ergo ter Pater unitas, omnis autem a te, o Deus, paternitas, unum et Deus, et omnis paternitas: o beata Trinitas. Tu λόγον, Deus, creasti (1). hinc Deus factus Pater, et quia a te creatus est λόγο? ,et ipse quia in illo es, factus est λόγο? Deus. Haec duo unum sancto unxisti Spiritu: simplex ergo et unum es factum in tribus.