Latin
Hymn 3
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Spiritus, λόγο? ,Deus: o beata Trinitas. Primum ov, secundum ov, tertium ov, et simplex tria: o beata Trinitas. Ov omne substantia est, ov formata substantia est: formata substantia aut sibi tantum, aut alteris, aut sibi aut alteris nota est: o beata Trinitas. Substantia Deus est, forma Filius, notio Spiritus: o beata Trinitas. Ov primum, ov verum Deus es: ergo omnis et tota substantia, Deus es: o beata Trinitas. Ov secundum omnis forma Christus est: universalis autem substantia, cum universalis est, forma est substantia: igitur cum forma est, et Deus Christus est: o beata Trinitas.