Latin
3.5 to 3.8
Victorinus, Marius, De Trinitate Hymni 3.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ov tertium sanctus est Spiritus, sanctus Spiritus, totius exsistentiae demonstratio est. Demonstratio autem numquam nisi nota demonstrat: nosse autem in divinis hoc est quod habere est. Cognoscentia enim ipsa eademque substantia est. Habet ergo Deum, habet Christum quem demonstrat Spiritus sanctus: o beata Trinitas. Immensus, infinitus, invisibilis Deus es, sed aliis immensus, infinitus, aliis et invisibilis: tibi mensus, tibi finitus, tibi visibilis: Hinc ergo et forma tibi est, ergo et Λόγο; :idem es, quia Αόγο; forma est; et quia forma tibi notitia es, notitia autem Spiritus sanctus est: id ergo et Deus, et Αόγο; ,et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas. Tu, Fili visibilis, es enim universalis et omnium forma: Cum enim vivificas cuncta, fit forma de vita: Forma autem semper in substantia, et forma omnis notitia est: ergo in substantia Deus es, in forma Λόγο; ,in notitia Spiritus sanctus: o beata Trinitas. Tu quoque Spiritus sanctus notio es: omnis autem notio formae et substantia: notio est: Cognoscis igitur Deum, et habes Dei formam. Hinc et Deus, et Filius, et Spiritus sanctus es: o beata Trinitas.