Latin
Lines 1.49-1.93
Vida, M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559) 1.49-93
Not analysed yet
Bellua. Utrinque Indos credas spectare Elephantes.
Jamque aciem in versum statuunt, structaeque cohortes
Procedunt campo, castrisque locantur utrisque.
Linea principio sublimes ultima reges
Parte utraque capit quartis in sedibus ambos
Tractu eodem adversos inter se. Sex tamen aequis
In medio sedes spatiis hinc inde relictae.
Sede albus sese nigra tenet, ater in alba.
Proxima reginas capit orbita. Regibus ambae
Haerent quaeque suo, dextrum latus altera, laevum
Altera lege datis tangunt stationibus, atrumque
Atra tenet campum, spatio stat candida in albo,
Et proprium servant prima statione colorem.
Inde sagittiferi juvenes de gente nigranti
Stant gemini, totidem pariter candore nivali,
Nomen Areiphilos Graii fecere vocantes,
Quod Marti ante alios cari fera bella lacessant.
Continuo hoc inter rex, necnon regia conjux
Clauduntur medii: duo dehinc utrinque corusci
Auratis equitis sagulis, cristisque decori
Cornipedes in aperta parant certamina Martis.
Tum geminae velut extremis in cornibus arces
Hinc atque hinc altis stant propugnacula muris,
Quas dorso immanes gestant in bella Elephanti.
Postremo subeunt octo hinc, atque inde secundis
Ordinibus pedites, castrisque armantur utrisque
Armigeri partim regis, partimque ministrae
Virginis armisonae, quae prima pericula belli,
Congressusque ineant primos, pugnamque lacessant.
Non aliter campis legio se buxea utrinque
Composuit duplici digestis ordine turmis,
Adversisque ambae fulsere coloribus alae,
Quam Gallorum acies alpino frigore lactea
Corpora si tendant albis in praelia signis
Aurorae populos contra, et Phaethonte perustos
Insano Aethiopas, et nigri Memnonis alas.
Tum pater Oceanus rursus sic ore locutus:
Coelicolae jam quaenam acies, quae castra videtis,
Discite nunc (neque enim sunt haec sine legibus arma)
Certandi leges, nequeant quas tendere contra.
Principio alterni reges in praelia mittunt
Quem pugnae numero ex omni elegere suorum.
Si niger arma ferens primus processit in aequor,
Continuo adversum semper se candidus offert,
Nec plures licet ire simul facto agmine in hostem.