Latin
Lines 1.94-1.138
Vida, M. Hieronymus Vida Cremonensis Scacchia, Ludus (1559) 1.94-138
Not analysed yet
Propositum cunctis unum, studium omnibus unum
Obsessos reges inimicae claudere gentis,
Ne quo impune queant fugere, atque instantia fata
Evitare, etenim capiunt ita praelia finem.
Haud tamen interea cuneis obstantibus ultro
Parcunt, sed citius quo regem sternere letho
Desertum evaleant, caedunt ferro obvia passim
Agmina. Rarescunt hic illic funere semper
Utraque castra novo, magis ac magis area belli
Picturata patet, sternuntque, caduntque vicissim.
Sed caedentem opus est sublati protinus hostis
Successisse loco, et conatus vindicis alae
Sustinuisse semel. Mox si vitaverit ictum,
Inde referre licet se in tutum praepete planta.
At pedites prohibent leges certaminis unos,
Cum semel exierint (facilis jactura) reverti.
Nec vero incessus cunctis bellantibus idem,
Pugnandive modus. Pedites in praelia euntes
Evaleant unam tantum transmittere sedem,
Inque hostem tendunt adversi, et limite recto.
Congressu tamen in primo fas longius ire,
Et duplicare gradus concessum. At cominus hostem
Cum feriunt, ictum obliquant, et vulnera furtim
Intentant semper lateri, cavaque ilia caedunt.
Sed gemini claudunt aciem qui hinc inde Elephanti,
Cum turres in bella gerunt, ac praelia miscent,
Recta fronte valent dextra, laevaque retroque
Ferre aditum contra, campumque impune per omnem
Proruere, ac totis passim dare funera castris.
Ne tamen obliquis occultent nixibus ictum,
Qui tantum mos concessus pugnantibus arcu
Dilectis Marti ante alios; nam semper uterque
Fertur in obliquum, spatiis nigrantibus alter,
Alter candenti semper se limite versat,
Directisque ineunt ambo fera bella sagittis:
Nec variare licet, quamvis fas ire per omnem
Hinc atque hinc campum, atque omnes percurrere sedes.
Insultat sonipes ferus, atque repugnat habenis.
Numquam continuo stipata per agmina ductu
Procurrit. Tantum sursum sese arduus effert
Semper, et in gyrum gressus magno impete lunat
Curvatos, duplicemque datur transmittere sedem.
Si nigrante prius campo expectaverit, album
Mox petere, et sedis semper mutare colorem
Lex jubet, ac certo semper se sistere saltu.