Latin
Euthtrii consultationibus respondet
Vigilius, Epistolae Et Decreta 1
Unproofread scanNot analysed yet
a Dileclissimo fratri [Euthero] Euteerio c Vigilius. Directas ad nos tuæ charitatis epistolas, plenas catholicæ inquisitionissollicitudine [et sollicitudinis], gratanter accepimus, benedicentes Dei 'nostri clementiam, quia tales in extremis mundi partibus dignatus est suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab antiqui hostis [iniqui lupi ]rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est, quia promissæ vos beatitudinis gratia subsequatur, quando vobis coelestium perfectio doctrinarum tam votiva sciscitatione perquiritur. Scriptum est enim: Beati qui scrutantur testimonia ejus: in toto corde exquirunt cum (Psal. CXVIII). Hoc igitur, frater charissime, propositum tuæ consultation is tota mente tractantes, de te quoque provenire contendimus [contidimus], qui regulam catholicæ fidei iisdem studes tenere vestigiis quibus eam in apostolica fide e cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terræ verba eorum distensa, dilectionis tuæ corda Christo probaverint esse fidelia; tamen si quid ex his in Ecclesia quae tuæ gubernationi Deo auxiliante commissa est, necdum plena luce claruerit, ad cumdem fontem de quo iUta! salutarius manarat Lympha, recurritis; quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his, unde apud eos observanliam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singuiis quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicæ sedis aut toritas, subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum, te credimus instruendum.