Latin
Euthtrii consultationibus respondet
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2
Unproofread scanNot analysed yet
I. Ac primum de his quos Priscillianæ hæresis indicasti vitiis inquinari, sancta et conveniente religioni catholicæ eos detestatione juJicas arguendos, qui ita se sub abstinentiæ simulatæ prætextu ab escis videntur carnium submovere, ut hoc exsecrationis potius animo quam devotionis probentur efficere. In qua re quia nefandissimis Manichæis esse consimiles approbantur, juste Patrum venerabilium constitutis ab hac superstitione sub analhematis sunt inlerminatione prohibiti, quando aliquid ciborum contagione carnium credunt [carnalium creditur ]esse pollutum: quia de his omnibus quæ ad humanum victam misericordia Dei contulit [tribuit], nihil catholicis esse judicatur immundum. Sic enim Tilum doctor gentium Paulus monet apostolus, dicens: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidclibus nihil est mundum: sed pollutæ sunt eorum mens et conscientia. Deum confitentur se nosse, factis autem negant, abominabiles et increduti, et ad omne opus 60- num reprobi (Tit. i). Similiter et alio in loco ad Timotheum de hujusmodi cavendis erroribus prædicavit, dicens: In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentes nubere, et abstinentes a tibia quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihiL rejiciendum, quod cum gratiarum achone percipitur (I Tim. iv). Hæc igitur sequentia a patrum venerabilium constituta specialiter eos censuerunt esse damnaudos qui, cum carnibus abstinerent, ea quoque credebant esse vitanda, quæ carnibus fuisse videbantur admixta. Nam et ipse Dominus noster Jesus Christus ita praemonuit, dicens: Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quæ procedunt de ore, hæc sunt quæ coinquinant hominem (Matth. xv). Quapropter. nec abstinentiam Deo placitam reprobamus, ncc eos qui exsecrantur Domini creaturam recipimus in nostra societate.