Latin
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt
Vigilius, Epistolae Et Decreta 1-16
Unproofread scanNot analysed yet
Scientes quantorum bonorum causa est pax Dei, custodiens corda et sensus ftdelium, et colligens eos, ut unum idemque sapiant in recta fidei confessione, et ad perficienda divina mandata, et propitium Deum faciens in his quæ recta sunt concordantibus, ideo festinantes unitatem conservare, ad apostolicam sedem vestræ beatitudinis manifestum facimus, quod nos semper conservavimus et conservamus fidem ab initio traditam a magno Deo et Salvatore nostro Jesu Christo, sanctis apostolis, et ab illis in omni mundo praedicatam, et a sanctis Patribus explanatam, et maxime ab bis qui in sanctis quatuor synodis congregati sunt, quos per omnia et in omnibus sequimur et suscipimus, id est trecentos decem et octo sanctos Patres, qui Nicææ congregati sunt, et sanctum symbolum sive mathema Mei exposuerunt, et Arianam Impietatem anathematizaverunt, et eos qui eadem sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et centum quinquaginta sanctos patres Constantinopoli congregatos, qui idem sanctum mathema explanaverunt, et de deitate Spiritus sancti dilucidaverunt, et hæresim Macedonianam Spiritum sanctum impugnantem, et impium Apollinarium condemnaverunt, cum his qui eadem cum illis sapuerunt vel sapiunt. Suscipimus autem et sanctos ducentos Patres in Ephesina prima synodo collectos, qui per omnia secuti sunt idem sanctum symbolum sive mathema, et condemnaverunt Nestorium impium et scelerata ejus dogmata, et eos qui similia ei aliquando sapuerunt vel sapiunt.