Latin
Exemplar professionis quam residui episcopi Theophaniorum die nobis fecerunt
Vigilius, Epistolae Et Decreta 2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hæc autem etiam suscipimus sexcentos triginta sanctos Patres Chalcedone congregatos; qui etiam ipsi per omnia consenserunt prædictis sanctis tribus synodis, et secuti sunt prædictum symbolum sive mathema a trecentis decem et octo sanctis Patribus expositum, et a centum quinquaginta sanctis Patribus explanatum, et anathematizaverunt eos qui aliud praeter praedictum symbolum præsumunt docere, aut exponere, et tradere sanctis Dei ecclesiis: condemnaverunt autem et anathematizaverunt et Eutychetem et Nestorium, et impia eorum dogmata, et eos qui similia eis sapuerunt vel sapiunt. His ita se habentibus, certum facimus quod omnia quæ a praedictis sanctis quatuor synodis judicata et definita sunt servamus; quia etsi per diversa tempora prædictæ sanctae quatuor synodi factae sunt, tamen unam eamdemque confessionem fidei servaverunt et prædicaverunt.