Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nec illud arbitrandum est, quia sanctæ memoriæ Cyrilli injuriis per duodecim capitulorum ejus reprehensionem a viro venerabili Theodoreto (ut putatur) ingesta beatissimi Patres nostri in sancta synodo Chalcedonensi neglexerint, sed aut (ut pote rebus de proximo gestis cuncta præ oculis habentes Theodorctum nihil tale fecisse probavcrunt, aut exemplum ipsius sanctæ memoriae Cyrilli judicaverunt esse sequendum, qui post multa et gravia contra se ab Orientalibus apud Ephesum scripto gesta, tempore quo cum ipsis in concordiam remeavit, tanquam si acta non fuissent, pacis amore, silentio dereliquit; ut impleret utique illud apostolicum dictum, quo Corinthiis scribit, dicens: Cui enim aliquid donastis, et ego (II Cor. II). Nam et illud sancta synodus Chalcedonensis intendisse credenda est, quia dum doctrinam sancti Cyrilli ea epistolis ejus in eadem synodo reseratis atque receptis memoratus episcopus Theodoretus ita devota mente suscepit, ut doctrinæ quoque ejus ad laudandam bcatissimi papæ Leonis epistolam testimoniis uteretur, etiamsi in cum injurias intulisse constaret, plenissime satisfecisse videretur, illius venerabiliter amplectendo fidem, cujus falso fuerat suspicatus errorem. Et ideo nos nec aliquid velut omissum a Patribus nostris quaerere nunc aut retractare convenit; et eos quibus sancti Cyrilli reprehensio nunc placet, aut iisdem sanctis Patribus nostris æstimant placuisse, modis omnibus refutamus.