Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hac ergo rerum veritate perpensa, statuimus atque decernimus, nihil in injuriam atque obtrectationem probatissimi in Chalcedonensi synodo viri, hoc est Theodoreti episcopi Cyri, sub taxatione nominis ejus a quoquam fieri, vel proferri: sed custodita in omnibus personæ ejus reverentia, quæcunque scripta, vel dogmata ejus cujuslibet a nomine prolata sceleratorum Nestorii atque Eutychetis manifestantur erroribus consonare anathematizamus atque damnamus. Etenim satis habet, abundeque sufficere debet, quod damnantes atque analhematizantes cum Paulo Samosateno et Bonoso Nestorium, et e diverso cum Valentino atque Apollinare Eutychetem simul et errores eorum, aliosque hæreticos omnes cum dogmatibus suis, illos quoque pariter condemnamus qui eorum impliciti et inemendabiles permanentes de vita praesentis saeculi migraverunt. Siquidem per hoc nihil perversae doctrinae relinquimus, quod non per hanc sententiam a nobis prolatam a sancta De Ecclesia apostolica auctoritate inveniatur exclusum.