Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 100
Unproofread scanNot analysed yet
In supradicto quinto capitulo dicitur, quod ideo Jesus Christus verba Petri apostoli fuerat aspematus, quando ei dixit: Vade post me, Salana, scandalum mihi es, quia non sapis ea qua Dei sunt (Matth. xvi; Marc. VIII): ne dissuasione ejus animus ipsius perturbatus refugeret passionem, et quia passione sna proiiceret, et pro pluribus bonis exinde adipiscendis. Qui igilur hæc ita sapit, docet, credit, aut prædicat, et, non magis nobis mortem ipsius, quam propria carne suscepit, æternæ credit vitæ praemia contulisse, anathema sit.