Latin
Theodori Capitulum V
Vigilius, Epistolae Et Decreta 99
Unproofread scanNot analysed yet
Vade post me, Satana, scandalum mihi es, quod non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quæ hominuM (Matth. xvi; Marc. VIII), non est confusio mihi mors, non fugio ipsam ut indecentem ad humanam gloriam respiciens. Sustinebo autem meliori animo experimentum mortis pro plurimis bonis futuris, in quibus et ipse fuero, et per omnes, ne mihi animum lædas atque turbes, tanquam confusione dignum fugere admonet mortis experimentum.