Latin
Theodori Capitulum Viii
Vigilius, Epistolae Et Decreta 105
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quod ante sæcula erat, dicit in ultimis factum esse temporibus, ut pote quibusdam hoc confitentibus; cum nemo ex his qui pietatis curam habent, istum patitur morbum habere dementiæ, ut dicat eum qui ante sæcula est, in ultimis factum esse. Et ex his infert quod necesse est, et hoc quod in ultimis est, ante sæcula esse, et accusat eos qui non omnia similiter cum obversione dicunt; quasi hi qui unum esse Filium confitentur, necessitatem habeant cum obversione omnia dicere. Et quis non beatificet vestram dementiam? Quis autem 'non optettales impetrare doctores, tantam confusionem rationi pietatis introducentes, ut dicerent, hoc quod ante sæcula est, factum est in ultimis, et hoc alienarent sua natura, et ad deterius deducerent, deinde everterent, quod et hoc quod est in ultimis, ante sæcula est, cum oporteret forte dicere, quia quod ante sæcula erat, assumpsit hunc qui in ultimis erat secundum beati Pauli vocem (I Tim. IV). Vestras igitur leges sequente. ,et a tua sapientia constitutam obversionem, imo magis subversionem suscipientes age omnia simul confundamus, et nulla jam sit discretio, nec Dei formæ, nec servi formæ, nec templi sumpti, nec ejus qui in templo habitavit, nec ejus qui solutus est, nec ejus qui suscitavit, nec ejus qui perfectus est in passionibus, nec ejus qui perfecit, nec ejus qui memoriam meritus eat, nec ejus qui meinor factus est, nec ejus qui visitatus est, nec ejus qui visitavit, nec ejus qui paulo minus ab angelis minoratus est, nec ejus qui minoravit, nec ejus qui gloria et honore coronatus eat, nec ejus qui coronavit, nec ejus qui constitutus est super opera manuum Dei, nec ejus qui constituit, nec ejus qui at:cepit ista ad sublevationem, nec ejus qui dedit sublevationem.