Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 106
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto octavo capitulo diversis modis videtur induci dualitas personarum per hec quod dicitur: Non ipse qui anle saecula erat, in ultimis dicendus est venisse temporibus; sed quasi altera sii assumentis humanitatem, alLera assumpti persona. Si quis igitur hæc ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non eumdem Deum Verbum, qui ante saecula ex Patre natus est, in ultimis temporibus ex beata Virginc Maria incarnatum et natum esse fatetur, ut unus idemque sit Christus in utraqae natura, anathema sit.