Latin
Theodori Capitulum Ix
Vigilius, Epistolae Et Decreta 107
Unproofread scanNot analysed yet
Istum igitur virum, in quo statuit omnium facere judicium ad fidem futurorum, cum resuscitasset eum ex mortuis, et judicem omnium demonstrasset, secundum beati Pauli vocem (Act. xvu), meriti a unitate ad seipsum dignatus est: et per conjunctionem ad se (actam, talium participem fecit, ut et adorationis communionem haberet; omnibus quidem divince naturæ debitam adorationem reddentibus, comprehendentibus autem adoratione et illum quem inseparabiliter scit esse conjunctum. Ex quo manifestum eat, quod ad majora eum perduxerit.