Latin
Theodori Capitulum X
Vigilius, Epistolae Et Decreta 109
Unproofread scanNot analysed yet
Ego quidem, quem videtis, nihil quidem facere possum secundum meam naturam, cum homo sim, operor cutem, quia in me manens Pater omnia facit; quoniam enim et ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV); Deus autem Verbum unigenitus in me est; certum est quod et Pater cum ipso in me manet, et opera facit. Et non est mirandum de Christo hac existimari, cum evidenter ipse de cæteris hominibus dicat: Qui diligit me verbum meum observabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Ibidem). Si enim apud unumquemque hujusmodi hominum et Pater et Filius mansionem faciunt, quid existimandum est, ut in Domino secundum car- Iem Christi ambo simu' putarentur manere, communionem eorum secundum substantiam, communionem etiam mansionis forsitan suscipientem?