Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 110
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto decimo capitulo ita in homine Christo Deus Verbum inesse dicitur, sicut Pater, ut per hoc aut et Pater incarnatus esse videatur, sicut et Filius; aut nec Filius sit incarnatus, sicut nec Pater, aut magis uterque in tertia persona hominis habitare. Qui igitur ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.