Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 112
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto undecimo capitulo eadem repeti videntur quæ superius in quarto jam dicta sunt, quod ante passionem ita infirmus fuerit Christus, ut in magna trepidatione passionis tempore constitutus angeli videretur eguisse solatio. Quod quia velut purum hominem, qui hujusmodi auxiliis egeat, significare videtur, si quis ita sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.