Latin
Theodori Capitulum Xii
Vigilius, Epistolae Et Decreta 113
Unproofread scanNot analysed yet
Sic igitur et hic sapientissimum [sapientissime] omnium habere nos doces Christi sensum, ut sanctum Spiritum habentem illum qui sensui Christi [habentes illum qui sensus Christo], aliquam virtutem adimplebat, prudentiam ejus [ei] praestans ad omnia quæ agenda erant, sicut et in præcedentibus demonstravimus, quod ab ipso quidem in eremum ad certamina quæ contra diabolum erant ducebatur; unctionem autem illius et scientiam et vim eorum quæ agenda erant accipiebat; et illius particeps factus, non solum miracula faciebat, sed etiam quomodo uti oportebat miraculis, sciebat subtititer, ut notam quidem faceret gentibus pietatem, pateretur autem laborantium infirmitates, et sic ad effcctum suam voluntatem duceret, et justificabatur inde, et immaculatus ostendebatur, sive reparatione pejorum, sive custodia meliorum, sive etiam paulatim ad meliora profectibus.