Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 114
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto duodecimo capitulo eadem quae in septimo capitulo videntur exponi, asserendo Dominum nostrum Jesum Christum per habitationem sancti Spiritus ad omnia informatum, et per tempora ad perfectionem unctionis ejus auxilio pervenisse. Si quis igitur eum non sua deitate perfectuin esse credens, sed tanquam purum hominem unctione sancLi Spiritus indigentem fuisse adjutum sapit, docet, credit aut prædicat, anathema sit.