Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 118
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto quarto ceccano capitulo per hoc quod legitur in Evangelio: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. xx), ita intelligitur, quod Jesus Christus Dominus et Deus noster, sicut cæteri homines, gratiam adoptionis, ut Filius Dei diceretur, acceperit, et quasi per conjunctionem ad Deum Verbum in locum veri Filii ab omnibus adoretur. Quod si quis ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non magis unum Jesum Christum Filium Dei et Dominum nostrum in duabus inconfusis et inseparabilibus intelligit et credit esse naturis, anathema sit.