Latin
Tueodori Capitulum Xv
Vigilius, Epistolae Et Decreta 119
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc quod dictum eat: Accipitc, pro accipietis, dicit. Si enim cum insufflasset, Spiritum dedisset discipulis (quod valde quidem stulte existimaverunt), superfluum erat dicere postea his, et maxime tempore ascensus in cælos non separari ab Jerusalem, sed exspectarent (exspectare) promissionem Spiritus; et in sequentibus: Sed accipietis virtutem, superveniente Spirilu sancto in vos (Act. 1). Adventum autem ipsum sancti Spiritus super discipulos Lucas factum esse dicit quinquagesimo die resurrectionis, post ascensum. Et illud tamen animadvertendum eat, quod si ab insufflatu suscepissent Spiritum, non diceret: Accipite, sed, quoniam accepistis; hoc enim quod dictum est: Accipite, his convenit qui nondum acceperunt.