Latin
12.1 to 12.15
Vigilius, Epistolae Et Decreta 12.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
X. Convenit ergo synodus quarto nonas Maii, et illustri legatione Eutychii Constantinopolitani, ei aliorum patriarcharum, atque sexdecim metropolita norum, Vigilium convenit, ab eo postulans ut causam trium capitulorum cum caeteris episcopis disceptare vellet, quemadmodum suis litteris Eutycbio pollicitus erat. llle causalus valetudinem, in posterum diem responsum distulit: quo pollicitus est manifestare quod ei de tali conventu placuerit. Quibus verbis non signilicat quod viris eruditis persuasum est, scilicet se scriptis synodo satisfacturum; sed potius indicat se conventum illum canonicae synodi loconon habere, qua de re perendie sit acturus. Hic locus est magni momenti ad ferendum de consilio Vigilii certum judicium. Viserat præcipue synodi indictionem ad sanandos Occidentalium episcoporum animos, qui læsi fuerant illa dispensatione qua usas erat ad conciliandos Orientales. Ea conditio placuerat Justiniano, itaque conventus solorum Orientalium censeri non poterat a Vigilio legitimum et universale concilium. Quare secunda vice aditus a legalis synodi, abscisse respondit, se tum illis convenire non posse, ut patet ex relatione a legatis synodo facta, quorum hæc sunt verba: Ille vero respondit, non posse una nobiscum convenire, eo quod plurimi hic quidem sunt Orientales episcopi, pauci vero cum co: facere autem per semetipsum in scriptis sententiam suam, et offerre piissimo domino. Contendebant econtra legati, conventum non esse differendum propter absentiam Occidentalium episcoporum; præcipue cum in aliis synodis æcumenicis vix duo aut tres Occidentis episcopi interfuissent, nunc vero adesset ipse Vigilius et aliquot Italiæ, Illyrici et Africae sacerdotes. Vigebat præterea illius rescriptum, quo promiserat Eutychio sc cum fratribus unitis de hac re tractaturum; se autem cum illo communione jungi. Replicatio Vigilii non est actis inserta, quae tamen colligi potest ex rei gestae serie, quam numero supcriori adnotavimus. Etenim legati dissimulabant verba rescripti;