Latin
12.16 to 12.24
Vigilius, Epistolae Et Decreta 12.16-24
Unproofread scanNot analysed yet
quibus se acturum ea de re in synodo canonica pollicebatur. Porro canonica synodus esse non poterat, quae juxta morem in aliis synodis oecumenicis observatum, non constabat ex legalisomnium provinciarum ecclesiasticarum. Neque esse quod objicerent, paucos cæteris conciliis interfuisse OccidenLales episcopos, cum ex actis synodicis constet illos gessisse vices Romani pontificis et totius concilii dioeceseon Occidentalium. Qui mos tanto studiosius observari debebat in hac causa, quod de scandalo Occidentalibus illato agendum erat; eaque esset Romanae Ecclesiæ consuetudo, ut vocatis iis quorum intererat, offensiones amoveret, quemadmodum docent Leonis I epistolæ ad legatos in Orientem missos. Et in hac causa sæpe Vigilius professus fuerat iis verbis quæ cieri Romani epistola continentur: Sine consensu omnium, inquit Vigilius, ista quæ et synodum Chalcedonensem in dubium venire faciunt, et scandalum fratribus meis generant, solus facere nullatenus acquiescam. Quare interpellatus iterum a patriciis, quos imperator delegarat, et ao episcopis nomine synodi spopondit, intra dierum aliquot spatium quid sibi de controversia videretur, ad imperatorem scripto transmissurum. Non est ergo quod viri eruditi eam causam prætendant absentiæ Vigilii, quod summi pontifices adesse non solerent in conciliis generalibus: cum vera causa petenda sit ex eo quod conventum imperfectum noluerit praesentia sua oecumenicum reddere in offensionem Occidentalium. Instituit atque synodus cognitionem suam de tribus capitulis, quæ tandem definitione sua damnavit.