Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 120
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto decimo quinto capitulo dicitur, quia insufflans Dominus noster Jesus Chrislus post resurrectionem suam in facies discipulorum suorum non dederit eis Spiritum sanctum, sed dandum significaverit: ut per hoc aut veritas ipsa (quod absit )putetur esse mentita, aut tanquam purum hominem illo flatu non habuisse quod daret, aut dare minime potuisse. Si quis igitur hæc ita sapit, docet aut prædicat, anathema sit.