Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 124
Unproofread scanNot analysed yet
In supradicto decimo septimo capitulo ex verbis B. Petri, quibus in Actis apostolorum dicit: Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, hoc astruitur, quia in ea invocatione, quæ in nomine Palris et Filii et Spiritus sancti fit, non contineatur et Christus et quod dixit Petrus apostolus, debere eos in Christi nomine baptizari, ut secundum hunc intellectum appareat introducta quaternitas. Adjicitur etiam in eodem capitulo, quia sic a Christo Christiani vocemur, quemadmodum diversarum sectarum et errorum sequaces ab inventoribus et magistris suis sunt sortiti vocabula, ut a Platone Platonici, a Marcione Marcionistac, et a Manichæo [Manete] Manichaei. Si quis haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit. Nos enim ideo Christiani vocamur et sumus, quia ipsumDominumnostrum Jesuin Christum in baptisma percipientes induimus, ipso nobis existente capite omnes in eodem unum corpus efficimur.