Latin
Theodori Capitulum Xviii
Vigilius, Epistolae Et Decreta 125
Unproofread scanNot analysed yet
Et secundum duas rationes locum imaginis obtinet: qui enim amant quosdam, post mortem eorum sæpius imagines statuentes, hoc sufficiens mortis solatium habere arbitrantur: et eum qui non videtur, nec præsens eat, tanquam in imagine aspicientes, putant videre, ita flammam desiderii et vigurem placantes: sed etiam illi qui per civitates habent imperatorum imagines, tanquam præsentes et videntes honorare videntur eos qui non sunt præsente. ,cultu et adoratione imaginum. Ista autem utraque per illum adimplentur: omnes enim qui cum illo sunt, et virtutem sequuntur, et debitorum Dei parati redditores, diligunt eum et valde honorant, et charitatem quidem ei, divina natura licet non aspiciatur, adimplent in illo qui ab omnibus videtur, sic omnibus existimantibus, ut ipsum videntibus per illum, et illi semper præsentibus, et honorem vero omnem sic attribuunt tanquam imagini imperiali, cum quasi ipso sit divina natura, et in ipso spectetur. Si enim et Filius est qui inhabitare dicitur, sed cum eo est etiam Pater, et inseparabiliter omnimodo ad Filium esse ab omni creditur creatura, et Spiritus autem non abest, ut pote etiam in loco unctionis factus ei, et cum eo est semper qui assumptus est; et non mirandum est, cum etiarn in quibuslibet hominibus virtutem sequentibus cum Filio et Patre esse dicitur: Veniemus enim et ego, et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV). Quod autem et Spiritus hujusmodi hominum inseparabilis eat, certum est omnibus.