Latin
De Vigilii Decretali Epistola Pro Confirmatione V Synodi, Dissertatio Petri De …
Vigilius, Epistolae Et Decreta 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
XI. interim vero Vigilius intra viginti dierum inducias, quas ob ægritudinem petierat, constitutum suum ad Justinianum dedit, quo sententiam suam da tribus capitulis copiose explicavit. Theodori blasphæmias configit, sed ejus Domini parcit, ad exemplum synodi Ephesinx: superfluum docet, et ad exprobrationem Theodoreti tendere, si ejus scripta adversus Cyrillum damnentur, cum Cyrillus ipse et synodus Chalcedonensis nihil aliud ab eo exegerint quam ut Nestorio anathema dicereL. De Ibæ epislola nihil retractandum post concilium Chalcedonense. Deinde prohibuit ne quis ordinis et gradus ecclesiastici aliter de tribus capitulis doceret, quain ipse suo constituto exprimebat. Attamen animadverti cum non adjecisse anathema in eos qui contrariam opinionem tuerentur. Quod ab eo summa prudentia factum est, ut ostenderet eam esse controversiæ conditionem, quæ in utramque partem inflecti posset, si paci ecclesiasticæ hac ratione consuleretur. Non potuit aliter respondere interroganti Justiniano, qui sententiam Vigilii requirebat, non autem agebat de dispensatione ad concordiam Occidentalium et Orientalium. resarciendam, quæ aliter obtineri non poterat, quam tractatu inito sine contumelia Occidentalium.