Latin
Theodori Capitulum Xxiv
Vigilius, Epistolae Et Decreta 136
Unproofread scanNot analysed yet
Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI), et omnia perscrutabantur, et quæ agebam, et quæ conabar. Nam foderunt, ex translatione dicit eorum qui per fossionem scrutari quæ in profundo sunt tentant. Dinumeraverunt omnia ossa mea (Ibidem): totius meæ fortitudinis et totius meæ substantiæ delentores facti sunt, ut etiam numero mea subjicerent. Istud autem ex consuetudine quam habent hostes dixit, qui quando obtinuerint, numero a et tatis subtilem notitiam inventorum faciunt [Locus corruptus]. Propterea et sequen ter dicens: Ipsi vero consideraverunt, et conspexerunt me, intulit: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Conside rantes enim me, ait, et conspicientes quod omnia eis evenerunt in me desiderata (conspicere enim ita ut apud nos dicitur pro eo quod est: Vidit in eum quæ volebat pati eum) jam, tanquam me omnino malis dedito, sicut hostes, mea post vastationem et captivitatem diviserunt sorte divisionem eorum facientes. Et evangelista quidem in Domino verba ex rebus assumens, eis usus esf, sicut et in aliis diximus. Nam quod non pertineat ad Dominum psalmus, in superioribus evidenter ostendimus. At vero beatus David supra modum ista magis in his quæ ab Absalom facta sunt, dixit: quoniam dum recessisset David,jure belli metropolim ingressus, omnes quidem obtinuit res regala, non piguit autem patris cubile inquinare.