Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 137
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto vigesimo quarto capitulo de me I morato eodem vigesimo primo psalmo illa verba ubi dicit: Foderunt manus meas et pede, meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et inspexerunt in me (Psal. xxi); asseritur non de Christo esse praedicta, sed David hoc de se dixisse propter tyrannidem Absalom, qui regiam urbem substantiamque pervaserat, atque in terra omnia dinumeraverat patris; sed evangelistam haec ex eventu ad Christi traxisse personam. Qui igitur hæc ita credit, sapit, docet aut praedicat, anathema sit. '