Latin
Theodori Capitulum Xxvi
Vigilius, Epistolae Et Decreta 140
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut igitur per hujusmodi confessionem non deitatis Nathanael habens scientiam ostenditur (Judæi et Samaritæ talia sperantes plurimum, quantum Dei verbi ascientia longe erant?) ,sic et Martha per confessionem illam, non deitatis habens tunc scientiam probatur: manifeste autem nec beatus Petrus: adhuc etenim ipsis sufficiebat tunc revelationem illam suscipientibus præcipuum aliquid majus de ipso præter cœterorum hominum phantasiam accipere: post resurrectionem autem Spiritu perducti ad scientiam, tunc et revelationis perfectam scientiam suscipiebant, ut scirent quia præcipuum ipsi præter cæteros homines non aliquo puro honore ex Deo pervenit, sicut in cæteri. hominibus, sed per unitatem ad Deum Verbum, per quam omnis honoris ei particeps est post in cælos ascensum.