Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 141
Unproofread scanNot analysed yet
h soprascripto vigesimo sexto capitulo et agnitionem deitatis Chrisli ante resurrectionem ejus Petrus habuisse negatur, phantasiam vero intelligentiae præ cæteris hominibus accepisse dicitur: et rursus dualitas filiorum inducitur: dum hominem participem dicit ad Verbum postquam in coelos ascendit: Qui ergo ita sapit, docet, credit aut prædicat, et non unum eumdemque esse intelligit Christum et Dominam nostrum Dei et hominis Filium, manente in ipso unitarum differentia naturarum, anathema sit.