Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 143
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto vigesimo septimo capitulo, ubi de Matthaeo evangelista exponitur, quia consummatis tentationibus accesserunt angeli, ut ministrarent Christo, dicitur: Quia sicut et alii per meritum honorato Christo subvenerint angeli, et quia sic ad Christum in coelos ascenderint et descenderint angeli, tanquam ad amicum et domesticum Dei. Qui ero haec ita sapit, docet, credit aut praedicat, et non ut vero Deo, veri Dei Filio, uni eidemque cum assumpta ex utero Virginis perfecta humanitate, angeli ut pote Creatori et Domino deservierint atque deserviant, anathema sit.