Latin
Treodori Capitilum Xxvii
Vigilius, Epistolae Et Decreta 142
Unproofread scanNot analysed yet
Matthæus quidem evangelista post tentationes dicit: quod accedentes angeli ministrabant ei (Matth. IV), scilicet cum eo constituti cooperantes, et omnibus circa eum Deo ministrantes, quod jam per certamina ad diabolum ostensus est clarior; sed et quod passuro ei aderant angeli, ex Evangeliis discimus. Et cum resurreait, in monumento visi sunt (Matth. XXVIII; Luc. XXII): per omnia enim ista monstratur dignitas Christi, quod inseparate ei angeli aderant. omnibus circa eum ministrabant: sicut enim a peccantibus separantur, sic et per meritum honoratis subveniunt. Propter- quod bene Dominus ait: Quod majus videbitis, ct quod coelum aperietur omnibus per me, et omnes angeli semper mecum erunt, nunc quidem ascendentes,nunc vero descendentes, sicut ad domesticum Dei et amionm (Joan. I).