Latin
Theodori Capitulum Xxx
Vigilius, Epistolae Et Decreta 148
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est autem quod unitas convenit: per eam enim naturæ collectæ unam personam secundum unitatem effecerunt. Sicut enim de viro et muliere dicitur, quod jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX); dicamus ej nos rationabiliter secundum unitatis rationem, quoniam non sunt duce personæ, sed una, scilicet naturis discretis. Sicut enim ibi non nocet numero duorum unam dici carnem (certum est enim secundum quod una dicitur); ita et hic non nocet naturarum differentiæ personæ unitas. Quando etiam et naturas discernimus, perfectam naturam Dei Verbi dicimus, et perfectam personam: ncc enim sine persona est subsistentiam dicere perfectam; perfectam autem et hominis naturam et personam similiter. Quando autem ad conjunctionem, respiciamus, unam personam tunc dicimus.