Latin
Vigilii responsio
Vigilius, Epistolae Et Decreta 149
Unproofread scanNot analysed yet
In suprascripto trigesimo capitulo pessimo exempia tentatur ostendi, quomodo una persona Christi possit intelligi, id est, sicut de viro et de muliere convenientibus legitur, sic et in Christo discretis naturis quasi unam esse personam: et sequitur perlectam esse naturam Dei VerMi, et perfectam personam, et perfectam hominis naturam atque personam, et similiter: unde apparet quia et de exemplo viri ac mulieris, ubi duae personæ sunt, et de his quæ sequuntur, tametsi tacetur numerus, duæ autem inducuntur unius Christi personae. Quod qui ita sapit, docet, credit aut praedicat, anathema sit.