Latin
Theodori Capitulum Xxxi
Vigilius, Epistolae Et Decreta 150
Unproofread scanNot analysed yet
Sed Christum quidem secundum carnem et assumptam servi formam, eum autem qui eam assumpsit super omnia nominans Deum, intulit tamen hoc secundum conjunctionem; ut per significationem nominum, naturarum manifestam divisionem faciat. Nemo igitur, neque eum qui secundum carnem ex Judæis est, dicat Deuri, nec iterum Deum, qui est super omnia, secundum Carnem ex Judæis.