Latin
THeODORI CAPITULUM XXXII
Vigilius, Epistolae Et Decreta 152
Unproofread scanNot analysed yet
Jcsum enim dicit a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto et virtute (Act. x): qui autem Dei Spiritu unctus est, omnino aliquid inde assumpsit. Quis autem furens dicat de Spiritu aliquid assumpsisse divinam naturam; nec non et participem? participes enim ejus videlicet vocat qui et ipsi uncti sunt; qui autem uncti sunt, et in hoc participes ejus juste facti, non aliter unctiones communicare dicuntur, nisi ei qui assumptus est: hoc ipsum autem demonstratur, quod mercedem justam accepit: Pro hoc enim, inquit, quod dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem, pro his præcipuam unctionem meruisti.